- CATELLI
- CATELLIin tricliniaribus apud Veteres deliciis fuisse leguntur, apud Matthaeum, ubi de muliere Chananaea, c. 15. v. 27. et indicant scalpturae antiquorum marmorum, apud F. Ursinum, Appendic. ad Ciaccon. de Tricilin. Et quia nobiles Matronae inprimis catulis delectabantur, veluti Melitaeis, inde factum, ut legamus in antiqua inscriptione officium hoc peculiare: OSSA. AURELIAE LIV. AUG. SER. A. CUR. CATELLAE. etc. modeste sane, et non, ut illa, apud Lucianum, de Merc. cond. quae Philosophum catellae curatorem habuit, vide Pignorium Comm. de Servis, et infra ubi de Melitaeis catellis, it. voce Tita. Sed et Catelli, Latinis quoque dicti sunt pisces, qui Graecis γαλεοὶ, item ςκύλλοι. Aristoteles, Histor. Animal. l. 6. c. 10. Τὰ μεν οὖν ςκυλλία καὶ αἱ βατίδες; ubi ςκυλλία Latine catelli sunt. Optimae Glossae. c. de Piscibus, γαλεοὶ, catelli, γαλεὸς, catellus, etc. Hinc ςκύλλον Syracusiis, seu κυν´α, canem pinguem, dictum esse e galeorum genere alopeciam, quem Acipensem Romanorum esse censuit, ait Archestratus apud Athenaeum, l. 7.Ε᾿ν δὲ Ρ῾όδῳ γαλεὸν τὸν ἀλώπεκα, κἂν ἀποθνήςκεινΜέλλῃς, ἂν μή ςοι πωλεῖν θέλει, ἅρπαςον αὐτὸν,Ο῝ν καλέουςι Συρακόςιοι κυν´α πἱονα, etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 316. et hîc in vocibus Acipenser et Galeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.